- PLUMA
- PLUMAin avibus aliud, aliud penna. Fridericus II. Impe rator de Arte Venandi, l. 1. c. 45. Nam plumas dicimus, quae habent cannulas in radice, et costam procedentem, per medium gibbositatis, usque ad ultimum earum. Hae plumae nascuntur per totum corpus, et cooperiunt cutem: sed pennas dicimus, quae habent maiores cannulas, radices sibi et similiter costam protensam per medium pilositatis usque ad summum. Hae sunt maiores plumis, et multo magis sunt ad sustinendum volucrem in aere, quam ad cooperimentum cutis, apud Car. du Fresne Glossar. Quae tamen non raro confundi videas. Inde non unus humano generi usus. Certe Plumae, galeas ac petasos militum, postquam setis ex cauda equina, (unde Ι῞ππουρις dicta) utidesierunt, ornare iam olim coepêre; unde πτέρινον φάλον Polybius vocat. Et quidem, et tribus Carum inventis, primô locô ab Herodo to in Clio memoratur, quod galeis cristas illigârint: quod non ad ornatum modo, sed terrorem etiam factum fuisse, notum est. Vide supra passim, inprimis ubi Gallo gallinaceo Manucodiata, Pavone. Praeterea hodieque Plumarum usus in cul citis est, ac cervicalibus, quam consuetudinem itidem multi iam aevi esse, discimus ex Plinio. Ita enim is, l. 10. c. 22. Candidorum (anserum) alterum vectigal in Pluma est. Velluntur quibusdam locis bis annô. Rursus plumigeri vestiuntur; molliorque, quae corpori quam proxima, et e Germania laudatissima. Candidi ibi, verum mmores, Ganzaevocantur, Pretium plumae eorum in libras denarii quini. Et inde crimina plerumque auxiliorum praefectis, a vigilii statione adhaec aucupia dimissis cohortibus totis. Eoque delitiae processêre, ut sine hoc instrumento durare iam ne virorum quidem cervices possint. Sed ulterius longe Heliogabali provecta luxuries est, qui non nisi subalaribus perdicum pennis culcitras farciri voluit. At ex plumis, seu plumos lectos Anglis suis interdixisse Henricum V. Regem scribit Gobelinus, Commentar. Pii II. Pontif. Rom. l. 6. additque, animum ei fuisse, si totum Franciae Regnum occupâsset, vini usum auferre, omnesque vineas aratrô vertere, nihil tantopere hominum vires, quam plumas et vinum, enervare rato. Istiusmodi vero lectos seu pulvinaria, Plumacia dicit Papias, co quod plumis impleantur. Neque aliâ notione usurpavit Gotefridus Viterbiensis, Chron. Part. 9.Ultimus Assyriae Rex nomine SardanapalaFecerat ex pluma plumacia, clausus in aula,Facta suis digitis culcitra prima fuit etc.Sed magis admirationem meretur is Plumarum usus, qui apud Gentes totô a nobis Atlanticô divisas obtinet. hae plumulas minutas Psittaci aliarumque avium discolorum, forcipe ad id praeparatô extrahunt, apteque sociant, prout exigit opus id, quod paratur. Nunc enim pilcos, perizomata, vestes; nunc aulaea, sapetiaque; nunc clypeorum et ensium ornamenta, inde concinnant, imo et imagines, apte adeo unumquod que referentes, ut subinde illa exsuperent, quae penicillô habemus expressa. Ad quod licet variarum avium plumulae sint idoneae, facile tamen principem merentur locum, exiguae illae in tractu Mexicano, haud apibus maiores, et harum instar, rore ex floribus collectô viventes gliriumque instar totam dormientes hiemem: quarum plumulae vel solae operis sufficere plumatili creduntur. Et quidem eius generis, aliarum queavium discolorum plumulae, divendi in America nundinarum tempore solent: imo opes multorum in iis solis sitae sunt: qua de re vide plura apud Ulyssem Aldrovandum, Ornitholog. tom. 2. l. 9. p. 856. compluriaque id generis conspicere est, in Amstelodamensium Urbe. De Sinensibus quoque; avium diversicolorum pulcherrimarum, quas Quangsia inQueilin habet, plumas pulchrô amoenissimôque ad aspectum colore, pannis sericis intertexere, resert Auctor Anon. Sinae et Eur. c. 37. existimant autem eruditi quidam, nec Antiquis artem hanc penitus ignotam fuisse, dictosque Plumarios, qui ex plumis vestes texerent: ita apud Nonium vocari Varroni Cat. sive de liberis educandis: item Vitruvio, l. 6. c. 7. Sed omnino adsentiendum, per Textores plumarios, intelligentibus eos, qui acu vestes, ad modum plumarum, pingerent. Sic plumatiles vestes πεπολκιλμέναι, ac similiter Publ. Syro Plumatum aureum Babylonicum, quod aurum purpuraque acu insuerentur tapetibus Babylonicis: Item Vopisco, in Carino, c. 20. tunicae micantes purpura, plumandidifficultate pernobiles: quem in locum multa praeclre de hac Arte Salmas. ὁ πάνυ annotavit, Gerh. Ioh. Vossius, de orig. et progr. Idolol. l. 3. c. 97. Anton. Thysius IC. Notis in A. Gellium, l. 2. c. 6. ubi versus citatur 770. ex Aeneid. 10.——— ——— Quem pellis abenisIn Plumam squamis aurô conserta tegebat:In similitudinem, inquit, plumae. Plumae autem proprie erant in vestibus, notae rotundae ex auro vel purpura, instar plumarum, intertextae ac variatae. Ita et laminae rotundae vel circuli ferrei, plumae dicebantur. Sed proprie de vestibus: hinc et Plumarii dicti. De Arte plumandi ita Turnebus, l. 11. c. 21. Species quaedam proprie est acu pingendi, cum clavi, aut patagia, aut segmenta, aut scutulae, aut tessellae sic aliae aliis in veste super ssuuntur, ut plumam avium referant. unde et Plumariorum et plumandi nomen ortum est, per similitudmem traductum, qut cum, sine assumento, acu pingendo plumae avium referuntur. Quinetiam ad Artem textoriam vel insertiones laminarum refertur. Servius, Pluma est armatura, ubi in laminam se indit. Coniungit hîc Poeta squamas cum plumis etc. Meminit Plumatilis vestis Plautus, ubi varia muliebrium vestimentorum nomina conglomerat, Epidic. Act. 2. Sc. 2. 49.Cumatile aut Plumatile, cerinum aut melinum, gerrae maximae.In quae verba Octav. Ferrarius de Re Vestiar. l. 3. c. 20. An vestis, inquit, confici possit ex plumis, haud scio. Verisimilius est, clavis distinctam fuisse opere Phrygionis, qui plumarum formam referrent, unde opus Plumarium. Ubi, quod haud scire se profitetur, ex Americanis supra memoratis, edoceri potuit: Ipse manicam, cui frigoris arcendi causâ manus hibernô tempore inseri solent, ex Plumis scitissime confectam, operâ Pellionis Basiliensis, non sine voluptate haud pridem vidi. Sed deopere Plumario infra pluribus agetur. Hîc vero non omittendus plumarum. in bello usus, quarum adustarum foedô nidore Ambraciotae Romanos, urbem obsidentes et cuniculô occultô acto acrius imminentes, non parum morati sunt, uti pluribus exponit Liv. l. 38. c. 7. Vide quoque spra in voce Dolium: ut et aliquid, ubi de Paganica pila, it. voce Pila, nec non infra in Tufa.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.